Isaiæ 62:1
Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 98:1ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
Psalms 122:6Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
Proverbs 4:18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
Isaiah 32:15Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
Isaiah 51:9Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
Isaiah 60:2Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.