Isaiæ 64:7
Non est qui invocet nomen tuum; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:12Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Deuteronomy 32:19Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
Job 10:9Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
Psalms 100:3Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuæ ejus.
Isaiah 27:5An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.
Isaiah 50:2Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.