Isaiæ 65:16
in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 10:20Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.
Job 11:16Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
Psalms 63:11tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.
Psalms 86:15Et tu, Domine Deus, miserator et misericors; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
Isaiah 19:18In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una.
Isaiah 45:23In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua.