Isaiæ 65:6
Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 17:14Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo.
Psalms 50:3Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
Psalms 56:8pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
Isaiah 42:14Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul.
Jeremiah 16:18Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam.
Ezekiel 22:31Et effudi super eos indignationem meam; in igne iræ meæ consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.