Isaiæ 66:4
Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 21:2Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitæ non erant de filiis Israël, sed reliquiæ Amorrhæorum: filii quippe Israël juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israël et Juda),
Psalms 81:12Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
Proverbs 1:31Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
Isaiah 50:2Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.
Isaiah 65:2Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas.
Isaiah 65:12numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quæ nolui elegistis.