Jeremiæ 1:5
Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
4Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
6Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
Cross References
Exodus 33:12Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
Psalms 71:5quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.
Psalms 139:16Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
Isaiah 49:1Audite, insulæ, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
Jeremiah 1:10ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.
Jeremiah 25:13Et adducam super terram illam omnia verba mea, quæ locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes: