Jeremiæ 10:16
Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
15Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt.
17Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione:
Cross References
Exodus 34:9ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Psalms 16:5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.
Psalms 73:26Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
Psalms 119:57Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.
Psalms 142:5Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
Isaiah 19:25cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio; hæreditas autem mea Israël.