Jeremiæ 10:2
Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
1Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.
3quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia:
Cross References
Leviticus 18:3juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
Deuteronomy 12:30cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam.
Isaiah 47:12Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
Luke 21:25Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum: