Jeremiæ 10:5
in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
4argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur:
6Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
Cross References
Deuteronomy 4:28Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
Psalms 115:5Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
Isaiah 16:12Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.
Isaiah 44:9Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Isaiah 45:20Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant deum non salvantem.
Isaiah 46:7Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non salvabit eos.