Jeremiæ 10:8
Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.
Vulgata Clementina
In The King James Version
But they are altogether brutish and foolish: the stock is a doctrine of vanities.
In Context
Cross References
Psalms 135:18Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Isaiah 44:19Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam?
Jeremiah 4:22Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.
Jeremiah 51:17Stultus factus est omnis homo a scientia; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.
Habakkuk 2:18Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
Romans 1:21Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: