Jeremiæ 14:10
Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
11Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum.
Cross References
Psalms 95:10Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
Psalms 119:101Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
Jeremiah 2:25Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti: Desperavi: nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.
Jeremiah 3:1Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
Jeremiah 8:5Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.