Jeremiæ 14:17
Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 80:4Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Isaiah 37:22hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem.
Jeremiah 8:21Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.
Jeremiah 10:19Væ mihi super contritione mea: pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
Jeremiah 30:14Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
Lamentations 2:11Caph. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.