Jeremiæ 18:17
Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico: dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:64Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
Deuteronomy 32:35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.
Job 27:21Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
Proverbs 7:25Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus;
Jeremiah 13:24Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.
Jeremiah 46:21Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.