Jeremiæ 2:35
Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
36Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.
Cross References
Job 33:9Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.
Isaiah 58:3Quare jejunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.
Jeremiah 2:23Quomodo dicis: Non sum polluta; post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle; scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas.
Jeremiah 16:10Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quæ iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?
Romans 7:9Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.