Jeremiæ 2:7
Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus et optima illius: et ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 18:25et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
Numbers 14:7et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.
Deuteronomy 6:10Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,
Deuteronomy 8:7Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi:
Deuteronomy 11:10Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ:
Deuteronomy 32:9Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus.