Jeremiæ 22:16
Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 28:9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
Psalms 9:10Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Psalms 72:12Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.
Psalms 109:31quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. [ recensere]
Isaiah 1:17discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.
Jeremiah 9:3Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.