Jeremiæ 22:18
Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ frater! et væ soror! non concrepabunt ei: Væ domine! et væ inclyte!
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
19Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.
Cross References
1 Chronicles 3:15Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
2 Chronicles 35:25Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
Jeremiah 16:6Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.
Jeremiah 22:10Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ.
Jeremiah 34:5sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et: Væ domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.