Jeremiæ 23:16
Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 17:15Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium.
Proverbs 19:27Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
Jeremiah 9:20Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum:
Jeremiah 23:21Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
Jeremiah 27:9Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis:
Jeremiah 29:8Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis: