Jeremiæ 23:28
Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
29Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram?
Cross References
1 Kings 22:16Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.
Isaiah 21:10Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.
Matthew 24:45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
1 Corinthians 3:12Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,
2 Corinthians 2:17non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.