Jeremiæ 23:4
Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:9Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.
Psalms 78:70Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post fœtantes accepit eum:
Jeremiah 3:14Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.
Jeremiah 30:10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
Jeremiah 33:26equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.
Ezekiel 34:23[Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.