Jeremiæ 25:38
Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris Domini.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
37et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini.
Cross References
Jeremiah 4:7Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit: egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuæ vastabuntur, remanentes absque habitatore.
Jeremiah 12:10Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
Jeremiah 49:19Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
Zechariah 2:3Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus: