Jeremiæ 25:6
et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:23Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
Deuteronomy 8:19Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas.
Deuteronomy 28:14ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.
1 Kings 11:4Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
Jeremiah 7:9furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis: