Jeremiæ 26:13
Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.
Cross References
Exodus 32:14Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.
Judges 2:18Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium.
Isaiah 55:7Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
Jeremiah 7:7habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a sæculo et usque in sæculum.
Jeremiah 26:3si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et pœniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.
Jeremiah 35:15Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.