Jeremiæ 26:15
Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.
Cross References
Genesis 4:10Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
Numbers 35:33ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
2 Kings 24:4Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus: egressusque est Joab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.
Proverbs 6:17oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
Jeremiah 2:34et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi.
Jeremiah 22:3Hæc dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.