Jeremiæ 3:6
Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 2:17fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum: et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria.
2 Kings 17:7Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice.
Psalms 106:39et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.
Isaiah 57:7Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
Jeremiah 2:20A sæculo confregisti jugum meum: rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix.
Jeremiah 3:11Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.