Jeremiæ 30:17
Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:26dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.
Job 5:18quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.
Psalms 23:3animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum.
Psalms 79:9Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
Psalms 107:20Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
Isaiah 30:26et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit.