Jeremiæ 30:6
Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
5Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
Cross References
Isaiah 13:6Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
Isaiah 29:22Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet;
Jeremiah 6:24Audivimus famam ejus; dissolutæ sunt manus nostræ: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
Jeremiah 22:23Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?
Jeremiah 50:43Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutæ sunt manus ejus: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.