Jeremiæ 31:9
In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 4:22Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.
Deuteronomy 32:6Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?
Psalms 23:2in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me;
Isaiah 35:6tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;
Isaiah 41:17Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.
Isaiah 43:16Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam;