Jeremiæ 32:39
Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
38et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
Cross References
Genesis 18:19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Deuteronomy 5:29Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?
Deuteronomy 11:18Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
Psalms 112:1Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis.
Psalms 128:6Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israël.
Proverbs 23:17Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: