Jeremiæ 33:14
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 22:18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
1 Chronicles 17:13Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
Jeremiah 23:5Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.
Jeremiah 31:27Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominum et semine jumentorum.
Jeremiah 32:38et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.