Jeremiæ 35:6
Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 25:27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
Exodus 20:12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Leviticus 23:42et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,
Judges 13:7sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ.
2 Kings 10:15Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël, congregati sunt pariter.
1 Chronicles 2:55cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.