Jeremiæ 4:28
Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
27Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.
Cross References
Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit?
Isaiah 5:30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.
Isaiah 24:4Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
Isaiah 34:4Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.
Isaiah 50:3Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.
Jeremiah 7:16Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem: et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.