Jeremiæ 48:27
Fuit enim in derisum tibi Israël: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 16:4Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea:
Psalms 79:4Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
Jeremiah 2:26Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,
Lamentations 2:15Samech. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ?
Ezekiel 26:2[Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me: implebor; deserta est:
Ezekiel 36:2Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis: