Jeremiæ 49:10
Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
11Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere: et viduæ tuæ in me sperabunt.
Cross References
Psalms 37:28quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
Isaiah 14:20Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum.
Isaiah 45:3et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël,
Amos 9:3Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.
Malachi 1:3Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.