Jeremiæ 49:5
Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo: et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
6Et post hæc reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus.
Cross References
Joshua 2:9Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.
2 Kings 19:7Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adolescentia tua usque in præsens.
Proverbs 28:1Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
Jeremiah 6:25Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
Jeremiah 20:4Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.
Jeremiah 48:41Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,