Jeremiæ 50:26
Venite ad eam ab extremis finibus; aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos: et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 5:26Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet.
Isaiah 14:23et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.
Isaiah 45:3et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël,
Jeremiah 50:10Et erit Chaldæa in prædam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus.
Jeremiah 50:15Clamate adversus eam, ubique dedit manum: ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei.
Jeremiah 50:41Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.