Jeremiæ 50:42
Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
41Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.
Cross References
Psalms 46:2Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.
Psalms 74:20Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
Isaiah 5:28Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.
Isaiah 13:17Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint;
Isaiah 47:6Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias; super senem aggravasti jugum tuum valde.
Jeremiah 8:16A Dan auditus est fremitus equorum ejus; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus; urbem et habitatores ejus.