Jeremiæ 51:27
Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 8:4Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.
Judges 6:5Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
1 Chronicles 1:6Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
Isaiah 18:3Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis.
Jeremiah 6:1Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
Jeremiah 46:23Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.