Jeremiæ 51:3
Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus: nolite parcere juvenibus ejus; interficite omnem militiam ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
4Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in regionibus ejus.
Cross References
Psalms 137:9Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
Jeremiah 9:21quia ascendit mors per fenestras nostras; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.
Jeremiah 50:14Præparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum: debellate eam, non parcatis jaculis, quia Domino peccavit.
Jeremiah 50:27Dissipate universos fortes ejus: descendant in occisionem: væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum!
Jeremiah 50:41Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.
James 2:13Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.