Jeremiæ 6:26
Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
25Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
27Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum.
Cross References
Job 15:21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
Isaiah 22:4Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei;
Isaiah 30:13propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
Jeremiah 4:8Super hoc accingite vos ciliciis; plangite, et ululate: quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.
Jeremiah 4:20Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea; subito pelles meæ.
Jeremiah 8:19Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis?