Jeremiæ 7:29
Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum: quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui;
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:5Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa.
Job 1:20Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit,
Jeremiah 6:30Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.
Jeremiah 9:17Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent:
Jeremiah 16:6Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.
Jeremiah 48:37Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium: