Jeremiæ 8:6
Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 10:2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.
Job 34:31Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
Job 39:19Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?
Psalms 14:2Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Isaiah 57:17Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui.
Jeremiah 2:24Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.