Job 1:16
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:28Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
Leviticus 10:2Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
2 Kings 1:10Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
2 Kings 1:14Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
Amos 7:4Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.