Job 12:15
Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
16Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
Cross References
Genesis 6:17Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.
Genesis 8:1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
1 Kings 8:35Si clausum fuerit cælum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam:
1 Kings 17:7Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.
Psalms 104:7Ab increpatione tua fugient; a voce tonitrui tui formidabunt.
Amos 5:8facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ; Dominus nomen est ejus: