Job 21:16
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Lo, their good is not in their hand: the counsel of the wicked is far from me.
In Context
15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?
17Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
Cross References
Genesis 49:6In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
Job 12:9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
Psalms 1:1Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;
Psalms 52:5Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
Proverbs 5:8Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
Luke 16:2Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.