Job 24:13
Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
Cross References
1 Kings 3:20Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
Job 24:16Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
Job 38:15auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
Luke 12:47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:
John 8:31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
John 9:39Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.