Job 27:6
Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
5Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
7Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
Cross References
Job 2:3Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
Job 31:7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,
Proverbs 4:13Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
2 Corinthians 12:11Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: