Job 29:13
Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
14Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
Cross References
Deuteronomy 16:11et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
Deuteronomy 26:5et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis.
Job 31:19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem;
Psalms 67:4Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Proverbs 31:6Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.