Job 35:15
Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum.
16Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
Cross References
Numbers 20:12Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis.
Job 9:14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
Job 30:15Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
Psalms 89:32si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
Hebrews 12:11Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.