Job 37:23
Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
22Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
24Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.
Cross References
Job 8:3Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?
Job 9:19Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
Job 12:13Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
Job 26:14Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
Job 36:26Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
Psalms 30:5Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.